- SIMPLUDIARIA
- SIMPLUDIARIAfunera quaedam apud Romanos sic dicta. Cum enim nonnumquam in honorem defuncti, praeter alias ceremonias funebres Ludi quoque ederentur, ut suô locô vidimus, hique varii essent, inde discrimen illud funerum ortum est, ut alia dicerentur Indictiva, alia Simpludiaria: quorum illis quidem adhibebantur non Ludi modo, sed et Desultores; istis vero Ludi duntaxat corbitoresque. Quidam autem ea sic appellata volunt, quibus neutrum genus Ludorum interesset, Sex. Pomp. Festus. Ad quem locum Scaliger, Simpludiaria, inquit, dicta sunt, quasi Simpiludaria, quia simplices ludii adhiberentur, h. e. Saltatores, velCernuatores sive Cervitores, quos Festus Corbitores appellat. Indictivis autem et Ludos et Desultores ac etiam Ludorum quaedam genera adhibita fuisse traditum: Unde haec amplissima fuêre. Vide eundem Scaligerum Ausonian. Lection. l. 1. c. 28. et Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. ult. Quos vero Corbitores Festus vocat, melius alii Corvitores vocant, qui enim gestus cernuantium, ut modo sursum, modo deorsum specent, is corvorum est et cornicum ac monedularum, quae ubi pedibus aliquem locum insistunt, modo ἀνανἐυουσι, modo ἐπινἐυουσι. Unde elegantissime de Mulieribus, cibô sese ingurgitantibus ad mensam, Plautus Casinâ dixit, Actu 4. Sc. 1. v. 20.Ego novi istas rices, corvitant, ubiComesse possunt.Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 24. ubi de Ludis Funebribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.